- TECTUM
- TECTUMapud Plinium, l. 8. c. 47. genus ovium, ob lanae praestantiam, pllibus tegi solitum. Unde pellitae oves, apud Horatium; l. 2. Carm. Od. 6. v. 10. de quibus supra diximus. Alias Tectum communiter, quô aedificia teguntur, quod primitus culmô fiebat, inde scandulis, porro tegulis, ardesiisque etc. In cuiusmodi tecto aedium stramineo Anglos Orientales puerulos suos collocare attendentes num timide illis haererent, an comprehensô stramine alacriter proreperent et se fortiter sust interent, sicque futurae indolis auguria captare solitos, diximus in voce East Anglia. At super tectum pro sanitate febris filium ponere, superstitionis genus fuit, damnatum in vetere Paenitentiali, apud Car. du Fresne Glossar. Ceterum Tectum, pro domo tota, in l. 1. §. 19. ff. de ventre in poss. mitt. tectum praestare, et l. 5. Cod. Theod. de Desertor. Agro tectoque suscipere. Sic tectum et socum hospiti negare, vetitum in L. Burgund. tit. 38. §. 1. et 9. Quam Germanorum Celtarumque hospitalitatem commendant passim Scriptores. apud Cluverium Germ. Antiq. l. 1. c. 19. et Lindenbrogium, laudatos praefato Glassarii Auctori. Reliqua vide supra in voce Tecta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.